— 307 —

delectatio eadem numero est, atque illa qua spectator ludi, sit
ex genere pilae, perfunditur quum videt quo lusor iactum in‐
tenderat et quo oportuerat, eo pilae aleam cecidisse. Quare
fabulas recte moratas difficile inveniunt, nisi qui in philosophiae
moralis studio sint plane consummatissimi: fabulae autem ri‐
diculae genere voluptatis oblectant impotenti et effreni, quae
homines sanae mentis insanos faciunt, quibus risu omnem
rectam resolvunt rationem.       [560] Quae est ratio cur Demosthenes, orator procul dubio omnium
acutissimus, — qui ea incomparabili dicendi ratione perpetuo
utebatur, ut auditores ab proposita caussa in res alias, quam
maxime longinquas, averteret et abduceret, ita ut illi, quo De‐
mosthenes errabundus evaderet, mirarentur — is interea in iis
rebus longissime provisis rationem aliquam inveniret, quae ad
caussam, quam ageret diceretve, esset quodammodo affecta,
eamque proposito suo feliciter componeret et aptaret; eaque
acutissima dicendi ratione intorquebat curta suo illo dictionis
genere rotato enthymemata, quae, fulminum instar, eo vehemen‐
tiora cadebant, quo magis ea fuerant improvisa: unde «orator
enthymematicus» dictus est et fulmini a Longino comparatur.
Quam is dicendi rationem, complures annos eius auditor, a
Platone didicerat, qui, dialectica socratica usus, eum, quicum
de alia re disserebat, de re, quae illi videretur alia, interro‐
gabat, et ex eo, quod ille sibi, tanquam aliud, dederat, con‐
ficiebat, id ab illo sibi datum, illud ipsum esse, de quo cum
illo dissertatio erat instituta: quam interrogandi artem (id enim
«dialectica» Graecis sonat) philosophorum sapientissimus So‐
crates excogitavit apposite ad excolendam Graecorum naturam,
qui omnes orbis terrarum nationes ingenio superarunt. Is,
inquam, Demosthenes, qui acumine tantum valuit, risum num‐
quam excitare suis orationibus potuit, et, si quando voluit, in
eo, ut Cicero tradit, tam ineptus fuit, ut ipse potius esset ri‐
diculus.       [561] Ex his omnibus iste ignotus erro colligat quantum sit
ingenium contrarium veritati, ut nihil aeque ingenium verita‐
tem studiosissime consectetur: quod, quia heic res nata est,
Vico VindNic 307