— 306 —

Ex hac idem risus explicata natura fit, quod ridiculae comoe‐
diarum personae validius oblectant, quum serio ineptiunt, uti
saepe frigent quae ridendo student ad risum commovere specta‐
tores. Et sane facetia nusquam lepidior est quam ubi mimi
viros severos et graves vultu, incessu et actione imitantur,
eaque ratione eos in proscenio deridendos traducunt. Quae
omnia huc redeunt denique quod risus ex dolo venit, qui hu‐
mano ingenio, veri avido, tenditur, eoque effusior venit, unde
veri maior est simulatio.       [558] Hinc eleganter et vere Cicero dixit «risus sedem esse
subturpe
»: non «improbiter turpe», ut enormiter falsum, quale
est quiddam contrarium, et multo magis aliquod sui negans,
quod scholae dicunt «contradictorium», quod gravi dolore
mentem afficit, quae proinde ad improba mendacia irascitur
et indignatur; sed «paullo turpe», ut quemadmodum acute
dictum de eo est, quod in speciem videbatur aliud, mox idem
re ipsa comperitur, nempe aliquod verum, quod sub falsi
latebat imagine; ita dictum argute de eo sit, quod videbatur
idem. Deinde re ipsa aliud esse detegitur, nimirum aliquod
falsum, quod quandam veri speciem prae se ferebat, ex qua
specie nec‐opinanter obiecta, uti ex quibusdam ridiculis comoe‐
diarum personis repente visis, risus oboritur: quem divina
sapientia docet «esse in ore stultorum», quia cerebrorum fibril‐
lae in amentibus, qui Latinis satis sapienter «mente non con‐
stare» dicuntur, semper titubant, vacillant, lapsant; quod per
conspicuos corporum motus natura ipsa sensu quodam verum
esse nos docet, quum, aliorum lapsu casuve conspecto, vulgo
homines vix contineri possunt quin rideant.       [559] Hinc, quia haec mentis imbecillitas stultitiae fundus est,
philosophia in eo tota occupatur atque ad id praecipuum col‐
limat, ut firmet constantiam sapientis. Indidem intelligere da‐
tur quam diverso voluptatis genere spectatores afficiant fa‐
bulae recte moratae et quae Latinis erant sive Oscae sive
Atellanae, quae nunc nobis «commedie burlesche» vocantur.
Illae namque voluptatem afferunt sapiente homine dignam, cuius
mens semper ad uniforme, conveniens et aptum intendit: quae
Vico VindNic 306