— 305 —

palam facias ipso risus sensu belluis a natura negato, eas omnis
esse expertes rationis. Atque heic certe, nec sane alibi, occultus
ille risoribus sensus subest, qui eos ipsos latet, quum seria risu
excipiunt; quod, cum risus sit proprius hominis, quum id fa‐
ciunt, tunc vero ii se sibi hominem sapere videantur. Sed risus
est ex illa nostra hominum natura infirma, qua
decipimur specie recti.

Namque ex hac risus a nobis sic explicata natura inter severos
gravesque viros et belluas ridiculi homines sunt quasi medii.       [556] Ridiculorum autem appellatione heic accipio et qui temere
ac immodeste rident, qui proprie «risores» appellandi sunt,
et qui ad risum alios commovent, qui proprie appellantur
«derisores». Etenim severi non rident, quia ad unum graviter
attendunt, nec ab alio inde deturbantur; belluae neque etiam
rident, quia attendunt ad unum quoque, sed, ab alio tactae,
ad illud totae protinus convertuntur; risores vero, quia leviter
attendunt ad unum, inde facile deturbantur ab alio. Derisores
autem longissime a viris gravibus abscedunt et quam proxime
accedunt ad belluas, qui ipsam veri speciem depravant, nec
solum depravant, sed pervertunt; et, vi quadam sibi suaeque
menti et vero facta (de qua loquitur parasitus Gnato ubi, apud
comicum, inquit:
... postremo imperavi egomet mihi
      Omnia assentari
),
quod unum in se est, contorquent ad aliud. Quod verum poëtae
suis fabulis addidere, qui, cum tales homines inter viros et
belluas sint quasi medii, satyros risores confixerunt.       [557] Hinc derisoribus ex sua ipsorum hac perversa natura sem‐
per veri egenis divini, veritatis thesauri semper occlusi sunt;
et quum vera et severa deridendo sibi plaudunt, tunc illud
divinae sapientiae verbum vere in eos accidit: «Si sapiens fue‐
ris, tibi ipse fueris; si derisor, tu solus damnum portabis
».
Vico VindNic 305