— 304 —

expediti ac faciles atque adeo solertes efficiunt: quae nisi quae‐
dam ingenii vis humana maior sit, alia sane esse non potest.       [553] In physica vero, cuius medicina est appendix, iam docui‐
mus. In politica, ad quam senatoria, imperatoria, oratoria et
iurisprudentia revocantur, mox, in specie de oratoria, planum
faciemus eos unos solertia praecellere, qui ingenio plurimum
possunt. In una theologia, quam ab Dei optimi maximi, qui
primum verum est, divino ingenio docemur, nos nostrum ho‐
minum infirmum ingenium disperdere, illiusque vera humanum
captum exsuperantia magis quam quae sunt geometricis apo‐
dixibus demonstrata credere vera fas est, cum ex quadam mi‐
nima illius divini ingenii particula, humanum captum quoque
etiam, ut diximus, excedente, algebra sua indubia vera de‐
monstret.       [554] Postremo philologia in rhetoricis docet ingenii acumen sine
veritate stare non posse; quod res, quae distractae dissitaeque
quam longissime vulgo videbantur, in aliquam latentis veri
communem rationem stringit et acuit, in qua complurium
longarum ratiocinationum compendio facto, res illae concinno
inter se nexu aptae colligataeque esse deteguntur. Unde Ari‐
stoteles rationem affert cur tantopere acuta dicta delectent:
quia mens, suapte natura veri famelica, acuto dicto audito, in
brevi summa temporis momento complura discit.       [555] Contra arguta dicta finguntur ab infirma brevique phantasia,
quae aut nuda nomina rerum confert, aut solas rerum super‐
ficies, neque totas, componit, aut aliqua sive absurda sive inepta
menti nec—opinanti obiicit, quae, expectans conveniens et aptum,
sua expectatione deluditur et frustratur: unde cerebri fibrillae,
ad aptum et conveniens obiectum intentae et ab alio non ex‐
pectato turbatae, tumultuantur, atque ita turbantes trepidum
motum suum per ipsorum truncum in omnes nervorum ramos
dispergunt, qui motus totum corpus concutit hominemque de
suo recto statu deturbat. Ex quo fit ut bruta animantia expertia
risus sint, quia singularem sensum habent, quo ad singula
obiecta singillatim attendunt, quorum quodque ab alio sese bel‐
luae obiiciente discutitur et deletur: ex qua una re perspicue
Vico VindNic 304