— 303 —
      [551] Et principio philosophia, namque non solum vulgo dicitur,
sed philosophis quoque probatur ingenium esse divinum om‐
nium inventionum parentem. Atque utinam philosophiae opera
daretur cum Verulamii Organo, ut quod philosophi meditaren‐
tur, id ii verum esse experimentis ipsis demonstrarent, uti cum
Organo suo idem Verulamius librum cui titulus Cogitata visa
lucubravit! Cogitandi sane ars sive scientia Anglorum cognata
vel ab antiquis usque temporibus, quibus sapiens Agricola,
apud Tacitum in eius Vita, ut eos ad humanitatis excolendas
artes impelleret, «Britannorum ingenia studiis Gallorum ante‐
ferebat
»; unde apud Anglos etiam nunc praeter ceteras philo‐
sophia experimentalis celebratur. Nam, si ita physicae incum‐
beretur, non solum non pluris fierent a Socrate sutores quam
sophistae, cum illi tamen aliquod faciant opus humano generi
utile, hi vero nullum omnino, sed in eo sane Deo optimo
maximo quodammodo similes fierent, cuius intelligentia et opus
unum idemque sunt.       [552] Geometriam autem etsi ego a limine salutavi, introspexi
tamen syntetica antiquorum methodo innumeras Euclidis pro‐
positiones, quae sunt magnitudinum elementa, percurrere easque
legere, quae, distractae ac dissipatae, nullum inter se πρός τι,/
vernacula lingua «rapporto», habere prius videbantur; atque
ex iis elementis non in problematis solum, quae circino et re‐
gula saltem mente factis construit, sed vel in theorematis ipsis,
quae vera contemplatur, eam facere vera. Quod sane praestare
nequit nisi qui praestanti ingenio praeditus sit: unde geometra
in illo suo figurarum mundo est quidam deus, uti Deus optimus
maximus in hoc mundo animorum et corporum est quidam
geometra. Et sane qui geometriam in mechanicae usus delapsam
ad opera sive urbana sive militaria efficienda profitentur, apud
nos Italos, momentoso et scientiae referto vocabulo, vocantur
«ingegneri». Nec, quae de synthetica dicimus, analitica me‐
thodus quicquam obturbat, quae ex quadam divina ingenii
occulta vi nata est, qua ipsi algebristae divinari sibi videntur
quum suis rationibus recte subductis vera demonstrant; et quae
saepe synthetici laboriosissime praestarent, ea ipsa analytici
Vico VindNic 303