— 302 —

xv

[... doctrinas et principia disputat...]
      [549] Nam cur Seldenum omisit, tertium, sed tempore secundum
eius tractationis principem, contra cuius quoque doctrinas et
principia disputo, quod suum de iure naturali systema Noa‐
chicum ex providentiae principio, rationibus ab ipso divinarum
humanarumque rerum ordine naturaliter deductis, non consta‐
biliat? Vah! nunc iam intelligo. Huic erroni non videtur Sel‐
denus philosophus, quia is ex sacro Geneseos libro providentiam
supponit. Igitur neque isti erroni est philosophus Cicero, qui
negat se posse cum Attico disserere quicquam de legibus, nisi
ille id sibi det, quod universum hominum genus communi sensu
sibi habet persuasum humana cuncta nobis a divina providentia
recte riteque dispensari. Unde Grotius videat an suum systema,
omni Dei optimi maximi cognitione praecisa, verum sit. Et vi‐
deant eruditi romani iuris interpretes an recte sectas stoicam et
epicuream in romanam iurisprudentiam invitas compellant, quae
in suis Institutionibus ius naturale gentium definit «ius a divina
providentia constitutum
». Adeone iste ignotus erro divinae
providentiae impium bellum indicit, cui aeque non sint phi‐
losophi et Cicero, qui eam esse numen rerum humanarum
conscium ex communi omnium gentium et populorum consensu
vult credi, et Plato, qui eam esse ordinem rerum naturalium
intelligentem ac liberum naturalibus rationibus dissertavit.
xvi

[... ingenio tamen...]

De humano ingenio, acute arguteque dictis et de risu

e re nata digressio.
      [550] Sed philosophia, geometria, philologia atque adeo omnia
doctrinarum genera istam opinionem: — ingenium cum veritate
pugnare — absurdissimam esse, manifesto convincunt.
Vico VindNic 302