— 301 —

xii

[... pontificiae Ecclesiae accommodatum...]
      [546] Praeclarum vero id mihi imputo, tantum abest ut quicquam
inde graver. Quidni systema meum illi Ecclesiae accommoda‐
rem, quae veritatem suis indigitat professoribus? Immo vero ipsa
se mihi commodam praebuit ad id constabiliendum systema uni‐
verso generi humano accommodatum, quae me illa dogmata
docuit duo, alterum de divina providentia, alterum de libero
hominis arbitrio, in quae duo universum genus humanum
consentit, ita ut adversus ea ipsi sive Lutheri sive Calvini
sectatores verba palam facere prohibeantur: uti Theodoro Bezae
semel accidit in Helvetiis, ubi principem Calvini locum tenuit,
qui cum eiusmodi concionem habuisset, ita omnis christiani
officii recte faciendi auditores animum despondere, ut adversus
ea catholica dogmata in posterum praedicare a magistratu ve‐
titus sit.
xiii

[... Multo labore...]
      [547] An iste ignotus erro est ariolus, qui id de me fatetur ve‐
rum? Nam in eo systemate tentando, firmando adornandoque,
qui per erronem istum ipsum «ingenio nimis indulgeo», tri‐
ginta ferme vitae annos insumpserim.
xiv

[... contra Grotii et Pufendorfii...]
      [548] Hoc verbum erro vobis iniecit, ut, vestratis Pufendorfii caussa,
is apud vos invidiam libro conflaret: quo non minus vos ad
indignationem commovendos esse arbitrabatur quam illo «sy‐
stema potius ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommoda‐
tum». Sed vos, iustos aequosque rerum literariarum aestima‐
tores, haud sane decet in librorum censura prae partium studiis
ne latum quidem unguem transversos agi.
Vico VindNic 301