— 300 —
      [544] Ceterum, cur iste me e sueta philosophorum via excessisse
dicat, non plane intelligo, nisi forsan quia id systema in divinae
providentiae principio fundandum curavi: quod Grotius omnino
non fecit, qui, omni Dei optimi maximi cognitione praecisa,
suum systema constare palam profitetur; Pufendorfius quidem
fecit, sed data hypothesi, prorsus epicurea, hominis sine ulla
divina ope, consilio in hunc mundum coniecti, quo nomine a
doctis aeque ac piis accusatus, dissertatione ad id edita caussam
dicere adactus est. Ego vero praeterea divinae providentiae
placito et illud quoque adstruo consentaneum homini liberam
esse recti pravique electionem, sine quibus philosophiae prin‐
cipiis de iustitia, de iusto, de legibus disseri omnino quicquam
non potest. Si erro iccirco me e sueta philosophorum via
excessisse ait, is certe Platonem, qui divinam providentiam in
suis placitis statuit et liberum homini turpis honestique arbi‐
trium vindicat, per summam licentiam, quae furori proxima
esset, divinum philosophum ex albo philosophorum eraderet.
Quod si forte ita est, is se ultro novatorem accusat; nam nemo
sane alius reprehenderet nostrum systema, quod sit «ad inge‐
nium pontificiae Ecclesiae accommodatum», nisi qui Lutheri
aut Calvini assecla, stoicorum sectam et Fatum in christianam
philosophiam intrudit et in servo hominis arbitrio caecam ne‐
cessitatem seu premere sive opprimere cuncta decreverit.
xi

[... magisque ad ingenium...]
      [545] Non temere heic ab errone vox «ingenium» delecta. Ea enim
exprimit linguae genium, qua novatores loquuntur, quum dicunt
quod Ecclesia Romano‐catholica disputationum ingenio, non
instrumenti, hoc est Evangelii, veritate nitatur. Et idem deinceps
iccirco me, in eo systemate «magis ad ingenium pontificiae
Ecclesiae accommodato», ait magis ingenio indulgere quam
veritati.
Vico VindNic 300