— 11 —
      Ut autem haec omnia melius intelligantur, unico tantum utar
exemplo, hoc scilicet. Dantur tres numeri: quaerit quis, quartum,
qui sit ad tertium, ut secundus ad primum. Dicunt hic passim
mercatores, se scire, quid sit agendum, ut quartus inveniatur,
quia nempe eam operationem nondum oblivioni tradiderunt,
quam nudam sine demonstratione a suis magistris audiverunt; alii
— 12 —
vero ab experientia simplicium faciunt axioma universale, scilicet
ubi quartus numerus per se patet, ut in his 2, 4, 3, 6, ubi experiuntur,
quod ducto secundo in tertium, et producto deinde per
primum diviso fiat quotiens 6; et cum vident eundem numerum
produci, quem sine hac operatione noverant esse proportionalem,
inde concludunt operationem esse bonam ad quartum numerum
proportionalem semper inveniendum.
Spinoza TIE 11-12