— 299 —

x

[... ex aliis longe, quam hactenus sueverunt philosophi,

principiis deductum...]
      [543] Quorsumnam ignotus erro isthaec dicit? An quia Grotius
et Pufendorfius — addatur cumulo etiam quoque Seldenus —
tres eius doctrinae principes, isti erroni videntur ii soli esse
philosophi, quia nemo omnium est Romano‐catholicus? An vero,
ut significet me non esse philosophum? Quod si is id sentiat,
eorum duum alterum is hoc suo dicto significat: aut quod is
me, si cum doctis nescit, saltem cum vulgo noscit, non esse
philosophiae, sed philologiae, nempe eloquentiae professorem,
quia cum vulgo putat eloquentiam a philosophia esse rem
prorsus aliam; aut quod is eum librum omnino non legerit,
cuius perpetua haec ratio est, ut philologiam, sive rerum om‐
nium, quae ab libero hominum arbitrio dependent, ut sunt
linguarum, morum et rerum, sive pace actarum sive bello,
gestarum historiae, philosophiae, ut par est et nemo hactenus
tentavit philosophus, submittam et ab exploratis philosophiae
principiis philologiam in certam scientiae formam redigam. An
quia in eo systemate ius monarchicum rationibus firmo, quas
hactenus non videre philosophi? Si id sentiat erro iste, is impla‐
cabiliter pugnantia planissime dicit. Sic enim Grotium, qui isti
in hoc ipso argumento est philosophus, pro quo stare profitetur,
non solum deserit, sed oppugnat. Nam non alio sane consilio
Gronovius in Grotium suas Notas scripsit, quam ut scriberet
accommodate ad ingenium popularis Batavorum libertatis,
qui eum auctorem, ut assentatorem monarchiae, notat. An me‐
rito? Non est hic disserendi locus. Uter igitur scribit «ad al‐
terius ingenium accommodate
», quod Tacito illud elegans est
«per ambitionem», quod esset italice vertendum «a compia‐
cenza», egone, qui ex vero, quod Ecclesia catholica docet
quodque Grotius etiam agnoscit, an erro iste, ut vestrae po‐
pulari Lipsiensium libertati morem gerat?
Vico VindNic 299