— 296 —

III

Notae

i

[Prodiit ibidem liber cui titulus Princípi d’una Scienza nuova...]
      [534] Sed ipsius Scientiae proprium subiectum, quod est de na‐
tionum natura, vasto silentio praeteritur, quod sane novam
rem literariam narranti diserte erat, et quidem in primis plane
enunciandum.
ii

[... 8°...]
      [535] Iste, qui haec nunciat, eius libelli ne formam quidem aspexit,
quae est, non 8°, sed 12°.
iii

[... cuius libri auctor quamvis nomen suum eruditos celet...]
      [536] Sed in primis eius libri paginis bis meum «Iohannis Bapti‐
stae Vici» nomen palam perscripsi: semel in epistola dedica‐
toria ad eminentissimum cardinalem Corsinum, iterum ubi ad
omnes Europae academias eum librum dirigo.
iv

[... certiores facti sumus per amicum quendam...]
      [537] Ah vere, Germani viri, etiam atque etiam videte ne iste
vester simulatus amicus sit, qui talibus rerum literariarum fal‐
sissimis nunciis vestram bonam fidem ludibrio habet, eamque
sic illudit, ut per tam manifesta mendacia vos enormiter falsa
pro veris temere accepisse, ab Actis vestris ipsis liquido reos
peragat.
Vico VindNic 296