— 295 —

I

De libro relatio et iudicium

[531] Quidam verus amicus noster, hoc circumagente mense Au‐
gusto anni MDCCXXIX, mihi renunciavit inter vestra Nova
literaria mensis Augusti anni MDCCXXVII me meumque librum
a vobis, clarissimi literati Lipsienses viri, sinistre exceptum
esse, eiusque anni volumen ad me detulit, in quo haec, quae
sequuntur, mihi legenda exhibuit.
      [532] Prodiit ibidem (Neapoli) liber, cui titulus Princípi d’una Scienza
nuova
, 8°, cuius libri auctor quamvis nomen suum eruditos celet.
certiores tamen facti sumus per amicum quendam Italum, esse
eundem abbatem neapolitanum, cui nomen Vici sit. Agitavit auctor
in isto libello novum iuris naturalis systema, seu figmentum potius,
ex aliis longe, quam hactenus sueverunt philosophi, principiis de‐
ductum, magisque ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodatum.
Multo labore contra Grotii et Pufendorfii doctrinas et principia
disputat; ingenio tamen magis indulget quam veritati; longaque
coniecturarum mole sibi ipsi deficiens, ab ipsis Italis taedio magis
quam applausu excipitur.
II

Notarum propositio
      [533] Quae cum sint falsa omnia, praeter unum verum, de quo
ibi me reprehendi in eo mecum praeclarissime actum putave‐
rim, his Notis ostendam vos aliena fraude deceptos evulgasse.
Vico VindNic 295