— 11 n —
h Talis conclusio, quamvis certa sit, non tamen satis tuta est, nisi maxime caventibus. Nam
nisi optime caveant sibi, in errores statim incident: ubi enim res ita abstracte concipiunt,
non autem per veram essentiam, statim ab imaginatione confunduntur. Nam id, quod in
se unum est, multiplex esse imaginantur homines. Nam iis, quae abstracte, seorsim, et confuse
concipiunt, nomina imponunt, quae ab ipsis ad alia magis familiaria significandum usurpantur;
quo fit, ut haec imaginentur eodem modo, ac eas res imaginari solent, quibus primum
haec nomina imposuerunt.

Spinoza TIE 11 n