— 11 —
      Sapientia Platoni definitur hominis interioris purgatrix,
sanatrix, consummatrix. Interior autem homo mens et animus
est, utraque pars, originis vicio, corruptissima: mens, ad verum
facta, falsis opinionibus et erroribus aestuans, animus, natus
ad virtutem, pravis affectibus et viciis excruciatus. Igitur hoc
est huius publicae eruditionis propositum, ad quod oculos
collimetis oportet: vos huc, mente animoque aegrotos, convenisse
ob vestrae melioris naturae medelam, salutem, perfectionem.
Neque enim haec quae dico stultus aliquis derisor
subsannet. Namque eorum quae dico eruditos omnes mihi
habeo auctores illo a corporibus ad animos sapienter translato
vocabulo, quo studiorum universitates «publica» appellant
«gymnasia»: quod, quia antiquis nosocomia erant incognita,
uti gymnastica, quae in thermis exercebatur, corporum, ita in
studiorum universitatibus vires reficiuntur, firmantur, augentur
animorum. Haec si cogitaveritis, ingens illud e vestris studiis
emolumentum percipietis: vos rei literariae dare operam qua
velitis, non videri, sed esse doctos; quod a sapientia desideretis
curari, sanari, perfici. Nam de omnibus aliis sive naturae
— 12 —
sive fortunae bonis homines sat habent videri: de una salute
omnes sese esse revera sanos exoptant.
Vico DMH 11-12