— 9 —
XIII.
Quo sensu reliquarum
rerum cognitio a Dei
cognitione dependeat.

      Cum autem mens, quae se ipsam novit, et de aliis
omnibus rebus adhuc dubitat, undiquaque circumspicit,
ut cognitionem suam ulterius extendat: primo
quidem invenit apud se multarum rerum ideas, quas
quamdiu tantum contemplatur, nihilque ipsis simile
extra se esse affirmat nec negat, falli non potest. Invenit
etiam communes quasdam notiones, et ex his
varias demonstrationes componit, ad quas quamdiu
attendit, omnino sibi persuadet, esse veras. Sic, exempli
causa, numerorum et figurarum ideas in se habet, habetque
etiam inter communes notiones, quod si aequalibus
aequalia addas, quae inde exsurgent erunt aequalia,

et similes; ex quibus facile demonstratur, tres angulos
trianguli aequales esse duobus rectis, etc.; ac proinde
haec et talia sibi persuadet vera esse, quamdiu ad praemissas,
ex quibus ea deduxit, attendit. Sed quia non
potest semper ad illas attendere, cum postea recordatur
se nondum scire, an forte talis naturae creata sit,
— 10 —
ut fallatur etiam in iis quae ipsi evidentissima apparent,
videt se merito de talibus dubitare, nec ullam
habere posse certam scientiam, priusquam suae authorem
originis agnoverit.
Descartes PPh 9-10