— 9 —
XII.
Cur non omnibus aeque
innotescat.

      Nec aliam ob causam aliter visum est iis, qui non
ordine philosophati sunt, quam quia mentem a corpore
nunquam satis accurate distinxerunt. Et quamvis sibi
certius esse putarint, se ipsos existere, quam quidquam
aliud, non tamen adverterunt, per se ipsos, mentes
solas hoc in loco fuisse intelligendas; sed contra potius
intellexerunt sola sua corpora, quae oculis videbant,
et manibus palpabant, quibusque vim sentiendi
perperam tribuebant; hocque ipsos a mentis natura
percipienda avocavit.
Descartes PPh 9