— 507 §54 —
54. Atque ideo actiones et passiones creaturarum
mutuae sunt. Deus enim duas substantias simplices inter
se comparans in unaqualibet rationes deprehendit, quibus obligatur
unam aptare alteri, et consequenter id, quod activum
est, quatenus certo respectu passivum secundum alium considerandi
modum; activum nempe, quatenus id, quod distincte
in eo cognoscitur, inservit rationi reddendae de eo, quod in alia
contingit, et passivum, quatenus ratio de eo, quod in ipsa contingit,
reperitur in eo, quod distincte cognoscitur in altera.
Leibniz Mon 507 §54