— 507 §53 —
53. Sed in substantiis
simplicibus influxus unius monadis in alteram tantum idealis
est, qui effectum sortiri nequit nisi Deo interveniente,
quatenus in ideis Dei una monas cum ratione postulat, ut Deus
ordinans ceteras in principio rerum, ipsius rationem habeat.
Quoniam enim monas una physice influere nequit in interius
alterius; aliud non datur medium, per quod una ab altera dependere
valet.
Leibniz Mon 507 §53