— 392 —
Ratio autem fiendi, s. cur motus
— 393 —
lucis cum assignabili temporis dispendio iunctus sit, (si sententiam Cartesii
amplecteris,) in elasticitate globulorum aëris elasticorum ponitur, qui secundum
leges elasticitatis ictui aliquantulum concedentes, quod in quovis globulo
absorbent punctum tempusculi, per seriem immensam concatenatam summando,
perceptibile tandem faciunt. Haec foret ratio antecedenter determinans, s. qua
non posita determinato locus plane non esset. Si enim globuli aetheris perfecte
duri forent, per distantias quantumlibet immensas nullum emissionem inter et
appulsum lucis perciperetur temporis intervallum.
Kant ND 392-393