— 480 —
Quae enim spatiolum quoddam bifariam
dividit linea aut superficies, partem spatii unam utique extra aliam exsistere
indigitat. Quia vero spatium non est substantia, sed est quoddam externae substantiarum
relationis phaenomenon, unius eiusdemque substantiae relationem
bifariam dividi posse, simplicitati vel, si mavis, unitati substantiae non contrariatur.
Quod enim est ab utraque lineae dividentis parte, non est quicquam a
substantia ita separabile, ut ab ipsa etiam semotum propriam exsistentiam tueatur,
quod ad divisionem realem, quae tollit simplicitatem, utique requiritur,
sed est unius eiusdemque substantiae utrinque exercita actio s. relatio, in qua
quidem aliquam pluralitatem invenire non est substantiam ipsam in partes divellere.
Kant MoPh 480