— 8 §13 —
      § XIII. In repraesentationibus obscuris non tot continentur
notarum repraesentationes, quot ad recognoscendum
et distinguendum ab aliis repraesentatum sufficiunt,
continentur vero in repraesentationibus claris
(per deff.), ergo plura varia facient ad communicandas
— 9 §13 —
repraesentationes sensitivas, eae si fuerint clarae quam
si fuerint obscurae. Ergo poema, cuius repraesentationes
clarae, perfectius quam cuius obscurae et clarae
repraesentationes magis poeticae
, § 11, quam obscurae.
      Hinc eorum refutatur error, qui quo obscurius et intricatius
effutire possunt, hoc se loqui somniant ποιητικωτέρος.
Neutiquam vero pedibus itur in illorum sententiam, qui
optimos quosque poetas ideo reiectum eunt, quia oculis male
inunctis meras se ibi tenebras spissamque videre noctem
arbitrantur; e. g., Persii Sat. IV v. 45, 46,
Si puteal multa cautus vibice flagellas,
Nequicquam populo bibulas donaveris aures,
notam cimmeriae caliginis inuret temere historiae Neronianae
ignarus, quam qui contulerit, aut latina nescit, aut sensum
assequitur et satis claras repraesentationes experitur.
Baumgarten MPh 8-9