— 376 —
Idem probare ex phaenomenis ebullitionis.
      Corpora per calorem liquefacta ubi admoto maiori atque maiori igne ad
ebullitionem perducta sunt, nullius caloris gradus amplius sunt capacia et hoc
in statu bullas emittunt grandes et elasticas, ita ut ponderi atmosphaerae
ferendo pares sint, et quidem indesinenter, quamdiu ignis urget. Hae bullae
— 377 —
cum nihil contineant aëris elastici, neque alia nisi ignis materia in corpus calore
saturatum intret, quaestio occurrit, cur, cum ante ebullitionem calor
pariter in aquam intraverit neque tum praeter bullulas nonnullas aërias id
elastici se manifestaverit, in momento praecise ebullitionis illud emittat.
Kant Ign 376-377