— 8 §12 —
      § XII. Repraesentationes sensitivae sunt varia poematis,
§ 10, ergo poeticae, § 11, 7; quum autem sensitivae
aut obscurae aut clarae, § 3, sint, obscurae et
clarae sunt repraesentationes poeticae
.
      Possunt quidem eiusdem rei repraesentationes huic obscurae,
illi clarae, tertio denique distinctae esse, quando
vero de repraesentationibus oratione significandis sermo est,
eae intelliguntur, quas loquens intendit communicare. Hic
ergo quaeritur, quas poeta in poemate significare repraesentationes
intendat.
Baumgarten MPh 8