— 507 §50 —
50. Atque
hoc est istud, quod respondet ei, quod in monadibus creatis
facit subiectum seu basin facultatis perceptivae et facultatis appetitivae.
Sed in Deo haec attributa sunt absolute infinita aut
perfecta, et in monadibus creatis aut entelechiis (aut perfectihabiis,
quemadmodum Hermolaus Barbarus traduxit hanc vocem)
non sunt nisi imitationes pro mensura perfectionis,
quam habent.
Leibniz Mon 507 §50