— 392 —
      Ut discrimen rationum antecedenter et consequenter determinantium exemplo
illustrem: eclipses satellitum Iovialium nuncupo, quas dico rationem cognoscendi
suppeditare successivae et celeritate assignabili factae propagationis
lucis. Verum haec ratio est consequenter tantum determinans hanc veritatem;
si enim vel maxime nulli afforent Iovis satellites, nec eorum per vices facta
occultatio, tamen lux perinde in tempore moveretur, quanquam cognitum forsitan
nobis non esset, s. ut ad definitionem datam propius applicem, phaenomena
satellitum Iovialium, successivum lucis motum probantia, supponunt hoc
ipsum lucis ingenium, sine quo ita contingere non possent, ideoque consequenter
tantum hanc veritatem determinant.
Kant ND 392