— 480 —
      Scholion. Non alia certe in disquisitione elementorum magis obstitit
geometriae cum metaphysica connubio sententia, quam praeconcepta illa, quamvis
non satis examinata opinio, ac si divisibilitas spatii, quod elementum occupat,
elementi etiam ipsius in partes substantiales divisionem argueret. Quod
usque adeo extra dubitationis aleam positum esse vulgo autumatum est, ut, qui
spatii realis divisionem infinitam tuentur, a monadibus quoque toto caelo abhorrerent,
et qui monadibus subscribunt, spatii geometrici affectiones pro imaginariis
habere suarum partium rati sint.
Kant MoPh 480