— 376 —
      Experientia commonstrat prop. VI, corpus quodvis vel tritum vel concussum
incalescere atque secundum omnes dimensiones aequabiliter rarefieri.
Hoc vero cum praesentiam elastici cuiusdam intra corporis molem contenti et
sollicitationibus se expandere nitentis arguat, cum praeterea corpus quodvis
ex demonstratis sect. I. materiam elasticam interstitiis conclusam teneat, quae
nexui particularum inservit, quaeque adeo in motum undulatorium agitari omniaque
caloris phaenomena exhibere potest, patet, eam a materia ignis non
differre.
Kant Ign 376