— 392 —
Porro,
— 393 —
quemadmodum sensatio, quae sensualis repraesentationis materiam
constituit, praesentiam quidem sensibilis alicuius arguit, sed quoad
qualitatem pendet a natura subiecti, quatenus ab isto obiecto est modificabilis;
ita etiam eiusdem repraesentationis forma testatur utique
quendam sensorum respectum aut relationem, verum proprie non est
adumbratio aut schema quoddam obiecti, sed nonnisi lex quaedam
menti insita, sensa ab obiecti praesentia orta sibimet coordinandi. Nam
per formam seu speciem obiecta sensus non feriunt; ideoque, ut varia
obiecti sensum afficientia in totum aliquod repraesentationis coalescant,
opus est interno mentis principio, per quod varia illa secundum stabiles
et innatas leges speciem quandam induant.
Kant Diss 392-393