— 366 —
      Legendi sunt Antiquorum libri, quoniam ingens
beneficium est tot hominum laboribus nos uti posse:
tum ut illa, quae jam olim recte inventa sunt, cognoscamus,
tum etiam ut quaenam ulterius in omnibus
disciplinis supersint excogitanda admoneamur. Sed interim
valde periculosum est, ne quae forsitan errorum
maculae, ex illorum nimis attenta lectione contractae,
quantumlibet invitis et caventibus nobis adhaereant.
Eo enim scriptores solent esse ingenio, ut, quoties in
alicujus opinionis controversae discrimen inconsulta
credulitate delapsi sunt, nos semper eodem trahere
conentur subtilissimis argumentis; contra vero, quoties
aliquid certum et evidens feliciter invenerunt,
— 367 —
nunquam exhibeant nisi varijs ambagibus involutum,
timentes scilicet ne simplicitate rationis inventi dignitas
minuatur, vel quia nobis invident apertam
veritatem.
Descartes Reg 366-367