— 151 —
      7) Consentaneum etiam est, Aetherem seu Orbem fluidum
cujusque planetae moveri circulatione harmonica
;
nam supra ostensum est, nullum corpus in fluido sponte
moveri linea curva, erit ergo in aethere circulatio, eamque rationis
est credere consentientem circulationi planetae, ita ut sit etiam
— 152 —
circulatio aetheris cujusque planetae harmonica, hoc est si orbis
planetae fluidus in innumeros orbes circulares concentricos exiguae
crassitudinis cogitatione dividatur, quilibet suam habebit propriam
circulationem tanto velociorem proportione, quanto quisque erit
propior Soli. Sed hujus motus in aethere alias exactius reddetur
ratio.
Leibniz Tent 151-152