— 392 —
§. 4.
Cum itaque, quodcunque in cognitione est sensitivi, pendeat a
speciali indole subiecti, quatenus a praesentia obiectorum huius vel
alius modificationis capax est, quae, pro varietate subiectorum, in diversis
potest esse diversa; quaecunque autem cognitio a tali condicione
subiectiva exempta est, nonnisi obiectum respiciat: patet, sensitive cogitata
esse rerum repraesentationes,
uti apparent, intellectualia autem,
sicuti sunt. Repraesentationi autem sensus primo inest quiddam, quod
diceres
materiam, nempe
sensatio, praeterea autem aliquid, quod vocari
potest
forma, nempe sensibilium
species, quae prodit, quatenus varia,
quae sensus afficiunt, naturali quadam animi lege coordinantur.