— 356 —
[IV.]

      [12] Methodus autem geometrica in physicam a nostris inducta, videndum,
ne illud incommodum secum importet: quod, cum ex ea nihil negare
possis, nisi caput ipsum aggrediaris, horum alterum fieri necesse sit; aut
Physicam ejusmodi dediscere, ut ad Universi contemplationem mentem adjungas;
aut, si eam sequi velis, nihil tibi restare, nisi eadem aliqua nova methodo
disponas, aut aliquod novum phoenomenon explices, tanquam ejus
Physicae corollarium. Itaque recentiores Physici eorum similes esse videntur,
quibus aedes a parentibus relictae sunt, ubi nihil ad magnificentiam, vel
— 357 —
usum desideretur, ut iis tantum amplam suppellectilem mutare loco, aut aliquo
excurato, tenuique opere ad seculi morem exornare, relinquatur. At inquiunt
docti homines, hanc eandem Physicam, qua methodo docetur, ipsam
esse naturam; et quoquo Te ad Universi contemplationem convertas, hanc
Physicam intueri. Quare gratias agendum Auctoribus putant, qui Nos hoc
tanto negocio ultra contemplandae naturae liberarunt: et has nobis aedes
amplissimas, instructissimasque reliquerunt. Quando ita se habere naturam
necesse est, agant quammaximas: sin ea aliter sit comparata, si una de motu
regula falsa sit, [47v] ut ne dicam non unam tantum jam falsam compertam
esse; videant, atque etiam videant, ne dum fastigia curant, fundamenta cum
periculo negligant. Ah ne fallamus, neque fallamur, Auditores: Ista, quae
obtenduntur, vera non nisi verisimilia sunt: a geometria methodum quidem
habent, non demonstrationem: Geometrica demonstramus, quia facimus: si
physica demonstrare possemus, faceremus. In uno enim Deo sunt verae rerum
omnium formae, quibus earundem est conformata natura. Demus igitur
Physicae operam, ut Philosophi, nempe ut animum componamus: et in
eo praestemus antiquis, quod illi haec studia excolebant; ut impie cum diis
de felicitate contenderent; Nos ut humanos spiritus deprimamus. In iis quidem
vestigemus verum, cujus sumus tantopere studiosi; sed ubi non invenimus,
hoc veri desiderium Nos ad Deum Optimum Maximum qui Via, et veritas
est, manuducat.
Vico Diss 356-357