— 392 —
Et quoniam omnis veritas determinatione
praedicati in subiecto efficitur, ratio determinans veritatis non modo criterium,
sed et fons est, a quo si discesseris, possibilia quidem quam plurima, nihil omnino
veri reperiretur. Ideo indeterminatum nobis est, utrum planeta Mercurius
circa axem revolvatur necne, siquidem ratione caremus, quae alterutrum ponat
cum exclusione oppositi; utrumque tamdiu possibile manet, neutrum verum
respectu cognitionis nostrae efficitur.
Kant ND 392