— 480 —
      Cum vero divisio spatii non sit separatio eorum, quorum unum ab alio
semotum propriam habet sibique sufficientem exsistentiam, sed nonnisi pluralitatem
seu quantitatem quandam in externa relatione arguat, patet non inde
pluralitatem partium substantialium consequi; quae cum sola simplicitati monadis
substantiali contrarietur, divisibilitatem spatii simplicitati monadis non
adversari affatim patet.
Kant MoPh 480