— 8 PRAEF —
      Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis
longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes
quam conclusiones argumentis ex Atheorum locis
— 9 PRAEF —
communibus mutuatis impugnabantur. Et quoniam
istiusmodi argumenta nullam vim habere possunt apud
eos, qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera
et imbecillia sunt multorum judicia, ut magis a
primum acceptis opinionibus, quantumvis falsis et a
ratione alienis, persuadeantur, quam a vera et firma,
sed posterius audita, ipsarum refutatione, nolo hic ad
illa respondere, ne mihi sint prius referenda. Tantumque
generaliter dicam ea omnia, quae vulgo jactantur
ab Atheis ad existentiam Dei impugnandam,
semper ex eo pendere, quod vel humani affectus Deo
affingantur, vel mentibus nostris tanta vis et sapientia
arrogetur, ut quidnam Deus facere possit ac debeat,
determinare et comprehendere conemur; adeo ut,
modo tantum memores simus mentes nostras considerandas
esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem
et infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis
paritura.
Descartes Med 8-9 Praef