— 10 —
      Ens porro prima divisione secundum actum distinguitur
atque potentiam. Omnia quippe quae sunt, imaginantur
et dicuntur, aut sunt per effectum, aut per possibilitatem,
aut per absolutam quandam conditionem, id est
actus et potentiae rationem altiori conditione quadam
complectentem, primo modo ut existentia, secundo ut quae
esse possunt, tertio ut aeternae causae. Actus dupliciter
significat: aut simpliciter et absolute, ut Deus actus dicitur;
aut cum relatione ad subiectum, et ita actus est duplex:
substantialis videlicet, sicut anima corpori animato
et universaliter omnis forma materiae primae; et accidentalis,
hicque actus adhuc est duplex: primus videlicet,
sicut vita et potentia proxima sentiendi et intelligendi
in animali, et secundus, sicut est exercitium, opus vitale,
ipsum sentire et ipsum intelligere. Actus iuxta omnes istas
significationes sumitur adhuc tripliciter: primo scilicet in
effectu, sicut eclipsis lunae eo ipso quo deficit tempore;
secundo in virtute causarum et principiorum, sicut eclipsis
lunae et oppositio perpetuo esse dicitur; tertio secundum
— 11 —
rationem communem et absolutam, sicut dies et nox semper
sunt, tum in principiis et causis secundum vicissitudines
nunc in isto nunc in illo hemisphaerio, tum in
effectu continuo atque perenni, in isto scilicet vel in altero
hemisphaerio.
Bruno Sum 10-11