— 392 —
SECTIO II.
De sensibilium atque intelligibilium discrimine generatim.
§. 3.

      Sensualitas est receptivitas subiecti, per quam possibile est, ut status
ipsius repraensentativus obiecti alicuius praesentia certo modo afficiatur.
Intelligentia (rationalitas) est facultas subiecti, per quam, quae in sensus
ipsius per qualitatem suam incurrere non possunt, repraesentare valet.
Obiectum sensualitatis est sensibile; quod autem nihil continet, nisi
per intelligentiam cognoscendum, est intelligibile. Prius scholis veterum
phaenomenon, posterius noumenon audiebat. Cognitio, quatenus subiecta
est legibus sensualitatis, est sensitiva, intelligentiae, est intellectualis
s. rationalis.
Kant Diss 392