— 356 —
      [11] Quare utraque disserendi ratio viciosa, Topicorum, quia saepe
falsa arripiunt; Criticorum, quia verisimilia quoque non assumunt. Igitur, ut
utrumque vitetur vicium, existimem, Auditores Scientias, Artesque integro
judicio doceri, quo Topicae locos ditent, ac interea sensu communi ad prudentiam,
eloquentiamque invalescant: deinde discere Criticam: tum de integro
de iis, quae edocti sunt, suo ipsorum judicio judicent; et in utranque
partem disserendis sese exerceant. Ita namque evaderent in scientiis [47r]
veri, ad rerum prudentiam solertes, et ad eloquentiam copiosi: et cautum
praeterea esset, ne fierent temerarii, ut qui de rebus inter discendum disputant;
neve prave religiosi, ut qui nihil, nisi a Doctore dictatum, verum putant.
Qua mihi in re antiqui Nobis praestare videntur: Pythagorei namque
universum silebant quinquennium, per quod tempus audita solo Doctoris
testimonio; Ipse dixit; propugnabant. Et generatim Tyronum Philosophiae
proprium munus erat audire: unde proprio vocabulo dicebantur Auditores:
atque haec omnia, quo aetate judicii, potentiore judicarent.
Vico Diss 356