— 76 —
I

      Franciscus Baco in aureo De augumentis scientiarum libello
novas artes scientiasque, praeter quas hactenus habemus, et
quas habemus, quatenus oporteret, perduci, indicat, ut humana
sapientia omnino perficeretur. Sed dum novum scientiarum retegit
orbem, novo magis quam nostro terrarum orbe se dignum
probat. Etenim eius vasta desideria adeo humanam industriam
exuperant, ut potius quid nobis ad absolutissimam sapientiam
— 77 —
necessario desit, quam quod suppleri possit, ostendisse videatur.
Idque puto factum, ut solet, quod qui summa tenent, ingentia
atque infinita desiderent. Itaque talis in re literaria Verulamius
egit, quales in rebus publicis maximorum potentes imperiorum,
qui, summam in humanum genus potentiam adepti, ingentes
suas opes in ipsam rerum naturam vexare, et sternere saxis
maria, velificare montes, aliaque per naturam vetita irrito
tamen conati sunt. Enimvero omne, quod homini scire datur,
ut et ipse homo, finitum et imperfectum. [>]
Vico NT 76-77