— 392 —
Adstructio realitatis definitionis.
      Notio rationis secundum sensum communem subiectum inter ac praedicatum
aliquod nexum efficit et colligationem. Ideo desiderat semper subiectum
et, quod ipsi uniat, praedicatum. Si quaeras rationem circuli, plane
non intelligo, ecquid sit quo quaeris, nisi addas praedicatum, e. g. quod sit
omnium figurarum isoperimetrarum capacissima. Quaerimus v. c. rationem
malorum in mundo. Habemus itaque propositionem: mundus continet plurima
mala. Ratio quod seu cognoscendi non quaeritur, quia experientia ipsius
vicem sustinet, sed ratio cur s. fiendi indicanda, h. e. qua posita intelligibile
est, mundum antecedenter respectu huius praedicati non esse indeterminatum,
sed qua praedicatum malorum ponitur cum exclusione oppositi. Ratio igitur
ex indeterminatis efficit determinata.
Kant ND 392