— 366 —
      Jam vero ex his omnibus est concludendum, non
quidem solas Arithmeticam et Geometriam esse addiscendas,
sed tantummodo rectum veritatis iter quaerentes
circa nullum objectum debere occupari, de quo
non possint habere certitudinem Arithmeticis et Geometricis
demonstrationibus aequalem.
Descartes Reg 366