— 190 —

iv

De Fortuna

«Fortuna» unde — «Fortus» — Fortuna quid —

Mundus naturae respublica — Quo sensu fortuna omnium regina.
      «Fortuna» sive prospera, sive adversa dicebatur; et tamen
«fortuna» ab antiquo «fortus», seu bonus, dicta. Quare postea, ut
alteram ab altera separarent, «fortem fortunam» dicebant. For‐
tuna autem Deus est, qui ex certis caussis praeter nostram spem
operatur. An igitur antiqua Italiae philosophia opinata est Deum
bonum facere quicquid facit, et omne verum, seu omne factum
idem sit bonum. Nos autem prae nostra iniquitate, qua nosmet‐
ipsos, non hanc rerum universitatem spectamus, quae nobis
adversantur, mala putemus, quae tamen, quia in mundi com‐
mune conferunt, bona sunt? Itaque mundus sit quaedam na‐
turae respublica, in qua Deus Opt. Max. commune bonum
spectat ut princeps, certum quisque suum uti privatus: et ma‐
lum privatum sit bonum publicum; et quemadmodum salus
populi in republica ab hominibus fundata suprema lex est, ita
in hac rerum universitate a Deo constabilita, fortuna omnium
regina sit, seu Dei voluntas, qua universi salutem spectans,
in privatis omnium bonis, seu peculiaribus naturis dominatur;
et uti saluti publicae salus privata loco cedit, ita conservationi
universi bonum cuiusque peculiare posthabeatur, atque eo pacto
adversa naturae sint bona.
Vico AntNic 190