— 189 —

iii

De fato et casu

«Dictum». «Certum». «Fatum» — «Dictum» «Factum». «Casus» —

Cur fatum inexorabile.
      «Dictum» Latinis idem ac «certum»; certum idem ac nobis
«determinatum»; «fatum» autem et «dictum» idem; et «factum»
et «verum» cum «verbo» convertuntur. Et ipsi Latini, cum quid
celeriter effectum datum significare volebant, «dictum factum»
dicebant. Ad haec et rerum et verborum exitum «casum» dixe‐
runt. Igitur qui Itali sapientes has voces primi excogitarunt, ae‐
ternum caussarum ordinem «fatum», eius aeterni caussarum
ordinis eventum «casum» esse sunt opinati: ita ut facta Dei dicta
sunt, et rerum eventa verborum, quae Deus loquitur, casus, et
fatum idem ac factum: et ideo fatum putarunt inexorabile, quia
facta infecta esse non possunt.
Vico AntNic 189