— 188 —

ii

De Numine

Divina bonitas volendo res facit

— Cur poëtae et pictores «divini» dicti — Natura quid.
      Deorum voluntatem dixere «numen», quasi Deus Opt.
Max. suam voluntatem facto ipso significet, et tanta celeritate
et facilitate significet, quam celer et facilis nutus est oculorum.
Ita ut quod Dionysius Longinus admiratur de Mose, eum digne
divinam onnipotentiam et granditer illa locutione expressisse,
«dixit, et facta sunt»; Latini uno verbo utrumque significasse vi‐
deantur. Divina enim bonitas, volendo res, quas vult, facit,
et tanta facilitate facit, ut eae ex seipsis existere videantur.
Quare cum Plutarchus Homeri poësim et picturas Nicomachi
iccirco laudasse Graecos narret, quod sponte sua orta, non arte
ulla facta viderentur; ego puto ab hac fingendi facultate poëtas
pictoresque dictos esse «divinos»; ita ut haec divina faciendi fa‐
cilitas natura sit; in homine autem sit rara et praeclara illa virtus,
tam difficilis, quam commendata, nobis dicta «naturalezza»:
Cicero verteret «genus sua sponte fusum, et quodammodo na‐
turale
».
Vico AntNic 188