— 187 —

CAPUT VIII

i

De summo opifice

«Numen», «fatum», «casus», «fortuna».
      Cum his, quae de vero et facto disseruimus, et quod ve‐
rum sit collectio elementorum ipsius rei, omnium in Deo, ex‐
timorum in homine; et verbum mentis proprium in Deo, im‐
proprium in homine fiat; et quod facultas sit eorum, quae fa‐
cimus, et quae solerter et faciliter facimus, haec quatuor Latinorum
verba, «numen» et «fatum», «casus» et «fortuna», con‐
sentiunt.
Vico AntNic 187