— 185 —

importaretur, innumera et maxima naturae phaenomena hac
ratione explicarunt. Id curant unum sedulo Angli et ob
id ipsum physicam methodo geometrica publice docere prohi‐
bentur. Ita physica provehi potest. Idque adeo in disser‐
tatione De nostri temporis studiorum ratione, physicae incom‐
moda ingenii cultu vitari posse innui; quod aliquis methodo
occupatus forte miratus sit. Nam methodus ingeniis obstat, dum
consulit facilitati; et curiositatem dissolvit, dum providet veri‐
tati. Nec geometria acuit ingenium, cum methodo traditur,
sed cum vi ingenii per diversa, per alia, multiiuga, disparata
in usum deducitur. Et ideo non analytica, sed synthetica
via eam edisci desiderabam; ut componendo demonstraremus,
hoc est ne inveniremus vera, sed faceremus. Invenire enim for‐
tunae est, facere autem industriae: et ob id ipsum neque per
numeros, neque per species, sed per formas eam tradi deside‐
rabam; ut si minus ingenium inter ediscendum excoleretur,
phantasia firmaretur tamen, quae ita est ingenii oculos, ut iudi‐
cium est oculos intellectus. Et vero Carthesiani, quos tu, Paulle,
«litera, non spiritu, Carthesianos» eleganter appellas, animadver‐
tere haec possent, quae dicimus, se, quamquam verbis negent, re
ipsa: profiteri qui vera ad quorum normam cetera dirigunt,
praeter illud, quod a conscientia petunt: «Cogito, ergo sum» non
aliunde nisi ab arithmetica et geometria, nempe a vero, quod
facimus, mutuantur; et illa celebrant: «sit verum ad hoc instar,
ut tria et quatuor faciunt septem, ut trianguli duo anguli ambo
sunt tertio maiores
»: quod tantundem est, quantum ex geometria
physicam spectare; et qui id postulat, re ipsa hoc postulat:
«tunc mihi physica vera erunt, cum feceris; ut geometrica ideo
hominibus sunt vera, quia faciunt».
Vico AntNic 185