— 8 PRAEF —
      Alterum est, ex eo quod ideam rei me perfectioris
in me habeam, non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem,
et multo minus illud quod per istam ideam
repraesentatur existere. Sed respondeo hic subesse
aequivocationem in voce ideae: sumi enim potest vel
materialiter, pro operatione intellectus, quo sensu me
perfectior dici nequit, vel objective, pro re per istam
operationem repraesentata, quae res, etsi non supponatur
extra intellectum existere, potest tamen me esse
perfectior ratione suae essentiae. Quomodo vero, ex
hoc solo quod rei me perfectioris idea in me sit, sequatur
illam rem revera existere, fuse in sequentibus
exponetur.
Descartes Med 8 Praef