— 184 —

sed inductione similium in disserendo usos esse. Et ratio
temporum id suadet: nam antiquissima omnium dialectica erat
inductio; et collatio similium, qua ultimus Socrates usus est;
postea syllogismo Aristoteles, sorite Zeno disseruerunt. Et vero
qui syllogismo utitur, non tam diversa coniungit, quam spe‐
ciem sub genere positam ex ipsius sinu generis explicat: qui
utitur sorite, caussas caussis, cuique proximam attexit: quorum
qui alterutrum praestat, non tam duas lineas in angulum infra
rectum coniungere, quam unam lineam producere; et non tam
acutus, quam subtilis esse videatur: quamquam qui sorite quam
qui syllogismo utitur, tanto subtilior est, quanto crassiora sunt
genera quam cuiusque rei caussae peculiares. Soriti Stoicorum
geometrica Renati methodus respondet. Sed ea in geometria
utilis, quia eam geometria patitur: ubi et definire nomina, et
postulare possibilia licet. Sed ea, ab argumento trium mensurarum
et numerorum abducta, et in physicam importata, non tam utilis
est ut nova inveniamus, quam ut ordine disponamus inventa.
Tu ipse, Paulle doctissime, id mihi firmaveris. Nam quid est,
quod alii bene sane multi istam methodum callent, nec quae
tu, praeclarissime, cogitas, apti sunt invenire? Tu vero, natu gran‐
dior, ad interiores literas animum appulisti; vitam in iudiciis
de ingenti re pecuniaria cum principibus et magnae potentiae
viris, necessariis tuis, exercitam habuisti; omnia viri liberalis
officia hoc saeculo usque ad moram officioso, et interdiu et ad
multam noctem obis; et tantum brevi profeceris, quantum vix
alius in hisce studiis omnem aetatem abditus proficere potuisset.
Vide ne tua modestia id methodo accepto referas, quod est divini
ingenii tui beneficium.       Concludamus ad extremum non methodum geometricam in
physicam, sed demonstrationem ipsam importandam. Maximi
geometrae principia physicae ex principiis matheseos specta‐
runt, ut ex antiquis Pythagoras, Plato, ex recentioribus Ga‐
lilaeus. Ita peculiaria naturae effecta peculiaribus experimen‐
tis, quae sint peculiaria geometriae opera, explicare par est.
Id curarunt in nostra Italia maximus Galilaeus et alii praecla‐
rissimi physici; qui antequam methodus geometrica in physicam
Vico AntNic 184