— 183 —

omnibus doctis se sentire certus est: sine arte facile fallitur,
quia suae unius naturae fidit. Et quidem tu, sapientissime Paulle,
haec ipsa censes, qui, dum tuum principem instituis, non eum
praecipis recta ad criticam artem contendere; sed diu multumque
exemplis imbui, priusquam artem de iis iudicandi erudiatur. Id
quorsum, nisi ut prius afflorescat ingenium, deinde arte iudicandi
excolatur? Hoc dissidium inventionis et iudicii non aliunde
inter Graecos ortum, nisi quod facultatem sciendi propriam non
attenderunt. Ea enim ingenium est, quo homo est capax con‐
templandi ac faciendi similia. Nos quidem in pueris, in quibus
natura integrior est et minus persuasionibus seu praeiudiciis
corrupta, primam facultatem se exerere videmus, ut similia vi‐
deant; unde omnes viros «patres», foeminas omnes «matres»
appellant, et similia faciant,
Aedificare casas, plostello adiungere mures,
ludere par impar, equitare in harundine longa.
      Similitudo autem morum in nationibus sensum communem
gignit. Et qui de rerum inventoribus scripserunt, tradunt artes
omnes omniaque commoda, quibus ab artificiis genus humanum
ditatum est, aut forte fortuna, aut similitudine aliqua, quam vel
bruta animantia commonstrarint, aut homines sua excogitaverint
industria, inventa esse.       Haec, quae hactenus diximus, Italicam sectam novisse id
linguae vestigium docet, quod ratio, quae in Scholis «medius
terminus» dicitur, «argumen» sive «argumentum» appellarint.
«Argumen» autem inde unde et «argutum», seu acuminatum.
«Arguti» autem sunt, qui in rebus longe dissitis ac diversis
similem aliquam rationem, in qua sint cognatae, animadvertunt,
et ante pedes posita transiliunt, et a longinquis locis repetunt
commodas rebus, de quibus agunt, rationes: quod specimen
ingenii est, et «acumen» appellatur. Unde ingenio ad invenien‐
dum necesse est: cum ex genere nova invenire unius ingenii et
opera et opus sit.       Quae cum ita se habeant, verisimilis coniectura est anti‐
quis Italiae philosophis nec syllogismum, nec soritem probari,
Vico AntNic 183