— 182 —

antiqua dialectica in artem inveniendi et iudicandi divisa est.
Sed Academici toti in illa inveniendi, in illa iudicandi toti Stoici
fuerunt. Utrique prave: neque enim inventio sine iudicio, neque
iudicium sine inventione certum esse potest. Etenim quonam
pacto clara ac distincta mentis nostrae idea veri regula sit, nisi
ea, quae in re insunt, ad rem sunt affecta, cuncta perspexerit?
Et quanam ratione quis certus sit omnia perspexisse, nisi per
quaestiones omnes, quae de re proposita institui possunt, sit
persecutus? Principio per quaestionem an sit, ne de nihilo verba
faciat; deinde per eam quid sit, ne de nomine contendatur; tum
quanta sit, sive extensione, sive pondere, sive numero; porro
qualis, et heic contemplari colorem, saporem, mollitudinem,
duriciem, et alia tactus; praeterea quando nascatur, quamdiu
duret et in quae corrumpatur; et ad hoc instar per reliqua prae‐
dicamenta conferre, et cum omnibus rebus, quae ei sunt quo‐
dammodo affectae, componere; sive sint caussae, ex quibus
nascatur, sive quae producat effecta, sive quid operetur, cum
re simili, dissimili, contraria, maiore, minore, pari collata.       Itaque Praedicamenta Aristotelis, et Topica, si quis in iis quid
novi invenire velit, inutillima sunt; et Lullianus aut Kirkerianus
evadat, et similis eius fiat, qui scit quidem literas, sed eas non
colligit, ut magnum librum naturae legat. At, si tamquam indices
et alphabeta habeantur quaerendorum de re proposita, ut eam
plane perspectam habeamus, nihil ad inveniendum feracius: ut
ex iisdem fontibus, ex quibus copiosi oratores et observatores
etiam maximi provenire possint. Vicissim, si quis in clara ac
distincta mentis idea rem perspexisse confidat, facile fallatur, et
saepe rem distincte nosse putaverit, cum adhuc confuse cogno‐
scat; quia non omnia, quae in re insunt, et eam ab aliis di‐
stinguunt, cognovit. At, si critica face locos topicae omnes per‐
lustret, tunc certus erit se rem clare et distincte nosse; quia
per omnes quaestiones, quae de re proposita institui possunt,
rem versavit; et per omnes versasse topica ipsa critica erit.
Artes enim sunt quaedam literariae reipublicae leges: nam sunt
omnium doctorum virorum animadversiones naturae, quae in re‐
gulas disciplinarum abierunt. Ita qui ex arte rem facit, is cum
Vico AntNic 182